[296] EPISTOLA XCVI.

Ex literis

ad BURMANIAM scriptis.

Quae de rebus Belgicis scribis graviter animum meum afficiunt, sed quid potest sperari ibi aliud, ubi ex justo DEI Iudicio Antichristi in se mutuo insurrexerunt. Regnum Satanae sub Papatu externam quandam speciem pacis & concordias habuit, latenter vero & interne plenum fuit discordiis & contentionibus. Hoc regnum quia non perpetuo stare debuit, necesse fuit ista quae ibi latuerunt in lucem venire. Hinc variae istae opiniones, quae nunc in mundo vigent, pleraeque CHRISTO contrariae. In quo simul etiam cogitabis si potestas papana non passa fuisset immunitionem aliquam, omnes istae opiniones oppressae & conculcatae permansissent; oportuit ergo esse tales, qui & potuerunt & voluerunt se illi opponere. Nam miserorum aliquot confessiones & caedes quae ab initio in domo DEI factae sunt, & adhuc fiunt, non sunt satis vehementes ad monstrum illud detegendum, ut omnes ipsius foeditates & mendacia cognoscantur; Vult enim DOMINUS non solum veritatem suam in lucem venire, sed vult etiam nobis Antichristum prae oculis ponere, ut qualis hactenus fuerit & adhuc sit omnes sancti intelligant & admirentur, utque major gloria DOMINI sit, ubi non armis & caedibus, sed spiritu oris sui illum sic confecturus. Nunc arma & caedes permittit; primo ut libere praedictae opiniones in lucem veniant. Secundo ut nefanda illius regni crudelitas & turpitude manifesta fiat. Tertio ut vindicta sumatur de iis qui sanguinem innocentium effuderunt. Quarto ut per calamitates & miserias quae hinc inde accidunt frangantur tandem vires eorum, ut locus esse possit veris DEI ministris; simul etiam ut electi istis malis contriti apud DEUM ardenter instent, quo ab Antichristis illis liberentur. In summa quocunque te vertis non invenis nisi hoc hominum genus, non publice tantum sed etiam privatim. [Talis etiam fuit Italus ille PUCIUS. Nec inter minimos licet per ignorantiam.] Non solum Bestia illa quae e mari ascendit, cui Draco omnem suam potestatem dedit Antichristi loco censeri debet, sed etiam altera illa bestia, quae e terra ascendit, habens cornua duo similia Agni, sub qua omnes falsi Prophetae nostri temporis comprehenduntur. Est ubique Antichristus, qui se quoque in tria effudit, ad sanctiss. divinae Trinitatis imitationem. Latiorem de his explicationem tuae meditationi relinquo. Sed haec ad nostram consolationem adferre volui, ut divinae ordinationi cogitationes & sollicitudines nostras subjiciamus, postquam nolunt omnino verioribus & sanioribus consiliis acquiescere, & forte tempus nondum advenit, quod DEUS ad clariorem Antichristi patefactionem & confectionem praedestinavit. Interea tamen certo mihi persuasum habeo, utcunque erigantur subinde in novam spem Pontificii, eos pristinam suam potentiam non esse recuperaturos, filius ille Draconis, Bestia marina, ut non inferior sit suo Cancellario, qui est Bestia terrena, seu falsus Propheta, quia tamen unus est cum eo, atque hic ab utroque profectus sit, aequales partes & poenas ambas perferre necesse est, donec tota haec infernalis Trinitas patefiet & Spiritu oris DEI conficietur. Sed haec satis. Quid optarim a nostris fieri significavi jam ante tibi, [ Quae autem significavi haec erant. Patriae calamitates me graviter afficiunt, nec illae aliunde suum habent ortum, excepta illa causa communi, quam ex dissensione nostrorum. Cur non efficitis quod vobis una cum amicis vestris facile est, ut aliquot viri boni patriae amantes ad numerum XX. vel plurium ordinentur, qui de summa rerum in hac •αταξια• inter se deliberent, & certi aliquid statuant, quod communi consensu omnes probent & sequantur! Si rem eo deducere poteritis, spero DOMINUM DEUM aliquid boni daturum, alioquin peribimus antequam Ordines in commune remedium ullum quaesierint. Nam non ignoras quo capita inclinant. Sed id DEI voluntati repugnare omnino existimo, & in quo nunc aliqua spei esse videtur, propter studium quod sequitur, nisi illud corrigat, potius poenae quoque quam paci serviet. Quare praestat ut quaelibet provincia sibi ipsi consulat, & inprimis operam det, quo DEO reconcilietur, &c.] Et sane expediret primo tempore talem convocationem & conventum fieri, praesertim nunc ubi ab omnibus ad suum bonum si rem recte perpendunt, derelicti sunt. Quid si in religione convenerint, ut statuant aliquid quod DEUM offendere nequit? de quo jam saepius audivisti meam sententiam. Quid si Senatui suam authoritatem restituant? cum cautione quam similiter olim exposui. Quid si reformationem aliquam justitiae concipiant, & pro viribus servare eam conentur? Quid si in caeteris omnibus, quae nunc corruptelis & vitiis inquinata sunt, si non tolli omnia statim possunt, saltem ostendantur & declarentur, ac remedium iis aliquod conquiratur & decernatur, sed haec essent viris illis committenda. Quoniam autem praecipuum est, & in quo nunc patriam nostram laborare video, ut de novo sibi capite provideant, non possum probare quod rursus de extraneo aliquo cogitent, & praesertim de illo, quem tu mihi significas. Causas habeo graves quas literis committere non audeo. Cur non hoc rerum statu, quo ipsi omnia onera soli sustinere coguntur, ad veteres suas POTESTATES redeunt? Quid si sub hoc quasi interregno unum militarem, & unum togatum ex suis in POTESTATES suas eligant? Ex suis dico, quibus patriae salus sua est & sua patriae. Quid si pro hac vice & ad tempus Dominum de NIENORTH, cui nostra salus ipsius quoque est, unum ex illis duobus ordinaverint. Sane longe melius mihi facturi videntur, quam si ullum alium extraneum asciverint, qui sua non nostra quaerunt. Utinam DOMINUS DEUS dare velit, ut a nostratibus principium aliquod fiat, quia hoc nulli Provinciae facilius est, quam nostrae, si recte animos nostrorum novi, talis reformationis, qua ira DEI adversus nos nonnihil leniatur & mitigetur. Nescio quomodo inter scribendum in hanc materiam inciderim, quam patri tuo una tecum considerandam committo. Desiderium meum bonum est ac tale etiam est consilium istud. Sed quid effici apud nostrates hoc tempore possit vos melius intelligitis, &c. Cal. Nov. MDLXXXIII.